LIECHTENBERGA

LIECHTENBERGA
LIECHTENBERGA
Germ. LIECHTENBERG, castrum Germ. sup. munitum, cum regione adiacente, sub proprio Comite. ex Fam. Hanoviae Comitum illustri, A. C. 1678. a Gallis captum. Accepit autem Liechtenbergium dominium Ioh. Ernestus, s.
potius Phil. Hanoviae Comes, fil. minor natu Reinhardi, qui Obiit A. C. 1451. frater Reinhardi, qui Hanovicum ramum pro pagavit; donec extremos eius palmites, Hanovicum Phil. Lud. A. C. 1641. et Schwartzenfelsium Ioh. Ernestus A. C. 1642. terminarent. Phil. hic itaque novae lineae sic auctor exstiti: cui ex Bipontina sam. Bitschensis et Ochsenstenia (non sine controversia tamen cum Leiningensibus Westerburgiis) hereditas accessit, atque demum ipsa agnatorum successio. Series eorum ita habet: phil. Com. Hanoviae in Liechtenberg, Mortuus A. C. 1538. ex Sibylla Badensi (filia Christophori Marchionis) pater fuit Phil. cogn. Senioris, qui Obiit A. C. 1590. relicto ex Eleonora Furstenbergia (filia Frid. Comitis) fil. Phil. cogn. Iuniore, Exstincto A. C. 1599. Hoc et Margarethâ Bipontinâ (filiâ Iacobi ultimi Com in Zweibrucken et Bitsch) genitus Ioh. Reinhardus I. qui Decessit A. C. 1627. Pater fuit ex Maria Elisabetha Hohenloica (filia Wolffgangi Com. de Hohenloe in Langenburg) Phil Wolffgangi, Defuncti A. C. 1641. Hic, ex Maria Oetingensi, (filia Lud. Eberhardi Comitis) suscepit Ioh. Reinhardum, fratresque eius, Frid. Casimirum et Ioh. Phil. cum Agatha Christina Com. Palatina Rheni: e quibus Ioh. Reinhardus solus liberos susccpit, Iahannam Magdalenam (nat. A. C. 1660.) Franciscam Albertinam (nat. A. C. 1663.) Phil. Reinhardum (nat. A. C. 1664.) et Ioh. Reinhardum (nat. A. C. 1665.) Comites Hanoviae etc. lineae Liechtenbergicae, in Bischofsheim, gentis totius unicam spem. Vide saepius laudatum Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte l. p. 156 et in Ind.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”